- BARBARICARII
- BARBARICARIIDonato ad l. 7. Aeneid. dicti sunt, qui ex auro coloratis filis exprimebant homium formas, animalium et aliarum specierum imitabantur subtiltate veritatem: seu ut est in l. Cod. Theodos. de Fabricensib. qui cassides et bucculas tegebant argentô ac deaurabant. Meminit eorum quoque L. eod. Cod. de Excusat. Artif. Novella Theodosii Iunior. de Scholar. et Not. Imper. in qua Praepositi Brambaricariorum, seu potius Barbaricariorum, sub Comite Sacrar. Largit. interdum sub magistro Officiorum, constituuntur. Unde refellit Car. du Fresne Resendium, qui Antiqq. Lusitanic. l. 1. Barbaricarios existimat fuisse vestium purpurâ, coccô, aut vermiculô, quae a Barbaris, i. e. peregrinis terris, adlatae erant, infectores, cuiusmodi sunt Barbaricae vestes, apud Lucretium l. 2. v. 449. et in libro Anniversariorum Basilicae Vaticanae apud Iohannem Rubeum in Vita Bonifacii VIII. Sed et eosdem illos cum Phrygionibus Turnebus facit, quos Barbaros prae aliis dici novem non est. Namque et Horat. loc. cit.Graecia Barbariae lento collisa duello:i. e. Phrygiae, etc. Vide Hadr. Turnebum Adversar. l. 5. c. 25. et Brovverum in Annalibus Trevirensibus l. 4. p. 251. ult. Edit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.